# Herbarium Amboinense. Vol. 6 237.4-5

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6, 237.4 to 237.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6/237.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6/237.4

Quum vero omnes brevi moriebantur, Ti moenses & inter illos ipse Talo fosiam lapidibus ô terra sibi mistis inpleverunt & obturarunt. Hus usqu D. Wykerstoot. Radja Salomon, Rex depulsus ex Ade Mantutoe sita in Orientali angulo Timorae, isto anno hic in Amboi na degens, & licet accuratus esset vir, multarumqu rerum expers nullum alium mihi dare potuit relatum quam quod Mutulabatta tam in ejus regione, quam i reliquis insulis ad Orientem sitis, usque ad Tennemmer & Timorlaut vulgare esse amuletum, sed incola de ejus ortu nil aliud sciunt enarrare, quam quod ex Occidente deferatur. Sub finem istius anni hic vir mihi quoque misit amuletum pedem cum quadrante longum, quodque dice bat veram esse Mutulabattam, densaque & contracta erant glabra grana tubulosa, in medio aequalis magnitudinis, ubi flava erant, ad extremitates sensim decre scebant, formam gerentia amuletorum minoris gene ris, coloris ex aurantio rubri, quaedam etiam minii coloris erant, pondusque habebant septem biobulo rum, ipsique videbantur digna esse semi theyl auri Qui seu quinque inperialibus. Liber XII. Caput XX.

---

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_Amboinense.
