Latin
CAPUT VIGESIMUM SECUNDUM
Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6 33
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc itaque homines edocti sunt, hasce herba esse vulnerarias atque virtutem habere consolidan tem, ad quaevis enim vulnera carnosa, rubra &alba eligitur species, si aliquid rubri modo huic permixtur sit, quas ore masticant cum &etiam sine pauca Zin giberis minoris quantitate, harumque succum vulne ribus instillant, ac masticatam superinponunt herbam praeferunt ore masticatam, &non inter manus contritam herbam, quum primum magistrum, serpentem nempe, sic viderunt praeparare Eadem pasta articulis etiam inponitur luxatis, a succo totum fricant corpus, si quis lancinationem ve artuum dolores sentiat, quod ipsis sine dubio pro in cantamento habetur. In morbillis, qui Malaice vocantur Saramba; Ternatice Sabusso, Bandice Morae facul, h. e. scabies rubra, succus rubrae speciei propinatur ad illos expe lendos, maturique lavantur decocto foliorum, quoc non frigide sed tepide fieri oportet, uti quidam male id frigide peragunt, unde retrocunt. Baleyense obtinuit nomen Dindinghay, quia infe riorem seu rubram foliorum partem sollicite videtu haec planta servare &arcere asole, nulla enim rubedo in hisce adparet herbis, si ipsis adstamus, vel qui ipsarum succo facies oblinita, &ejus rubedo curatur quae Germanis pulcbra dicitur, cum alicujus facies quam maxime rubet, vel ab interno ardore vel a So lis aestu. Foliorum succus cum aceto propinatus mulieribus menstrua procurat. Rubrae speciei folia contrita in febribus fronti, pulsui manuum, &sub plantis pedum inponuntur, addito pauxillo aceto, quod febricitantes refocillat homines, &ardorem adtrahit. Hinc itaque patet, cunctas hasce Moluccas Pru nellas in vulnerum &febrium curatione convenir tam cum Bugula, quam Europaeorum Brunella. Sic quoque Amboinenses nomen Ayloaba inponere ve lunt Brunellae verae seu domesticae, quae in praecedenti descripta fuit capite, quum haec ad filorum pigmen tum adhibetur, neutiquam autem silvestri, quam modo Aulounya vocant. Nomen Ayloun mamulinam, seu in Leytimora Mamurin inponitur quoque Gendarussae ni grae, quum haec cunctos quoque malignos genios &spectra avertit, praesertim in solitariis silvis Abdul Rackman, praeses quondam Hilae narravi mihi egregium experimentum hujus silvestris Brunel lae, quod vidit in quodam amicorum suorum, qui Crocodilo morsus fuit in brachio, ita ut frustum ejus abstulerat, quod vulnus curatum fuit foliis albae &ru brae speciei simul contritis &vulneri inpositis, quavi autem vulneris denudatione recens sumenda est herba