Latin
56.1 to 56.5
Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6 56.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Inferior enim floris pars tuberculum est, ex densis constans flavisque filamentis, subtilissimos &albo gerens pappos instar Gossypii, qui facillime a vente dissipantur, inferiora autem segmenta, quibus insident semina sunt, per quae haec planta propagatur. Radix ejus satis crassa est, in multas ramificatione: dispersa, sub terra parum prorepens, atque in quibus dam locis surculos emittens, haud longe a primaria radice distantes Varietas ejus est. Si haec herba in hortum transplantatur, vel in agro crescat culto, arbusculam exhibet inferius lignosum gerentem stipitem, brachium cras sum, crassissimas proferentem radices, longissime sese extendentes, ac multas producentes plantulas, quae que in hortis crescunt, non tam cinerea vel lanugi nosa gerunt folia, quae neque tam amara sunt, sed ma is virentia, &ad cibum aptiora Secundo. Conyza mas, seu Sombong mas altior ex crescit priore, ad sex vel septem pedum altitudinem Ejusque folia majora sunt, pedem circiter longa quinque sexve digitos lata, ad oras serrata, inferiu prope caulem acuminata, &auriculis destituta, ob scure virentia, rugosa penitus, &contracta, nec la nuginosa. Odor cum priore convenit, sed sapor magis amaricat, ac promde ad cibum non tam apta est haec planta. Flores similia quoque sunt oblonga virentia capitu la, amplius sese aperientia quam in priore, papp quoque completa, quae primo flavent instar floris ac dein in pappos albos degenerant. In hortis &loc umbrosis instar arbusculae quoque excrescit, ac ligno sum format caudicem. Tertio. Conyza cadaverum seu Sombong bankey al tior paulo est, ad septem vel octo pedes excrescens ejus folia omnium maxima sunt, caeterum ejusdem cum prima formae, inferius enim bina ternave gerunt foliorum paria, obscure virentia &rugosa instar se cundae speciei, ipsorum odor &sapor magis silves cris est, propius ad illum Conyzae nostratis adcedens. cum ingrata quoque amaritie, usui culinario inepta flores ejus ac radices sunt uti in secunda specie Quarto.