# Herbarium Amboinense. Vol. 6 74.1-4

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6, 74.1 to 74.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6/74.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6/74.1

Species hujus arborea radice repente arbori adhaeret ex hac in quibusdam locis simplices adsurgunt caules ulnam circiter erassi, in similes pinnas distincti, se harum foliola latiora sunt, vero Adiantho similiora, ex nigro virentia & splendentia, nec subtus ita are nosa. Radix est ut primae speciei, sed intus plurimis ni gris venis repleta, saporis austeri & maxime silves tris, elegantissima crescit in arboribus Kinar & Cana riis dictis. Abrupta & siccata folia obscure fuscum contrahunt colorem, sed semel quandam inveni spe ciem, nescio qua in arbore cujus abrupta & in libro de posita folia nigerrima & splendentia erant instar Seric Huc quoque pertinet Dryopteris petraea, quae ele gans & compta est herba, glabris, nigris, & rotundis adsurgens cauliculis ex radice repente. His pinnae ac stant alternatae, atque in iis similiter foliola, ver Adiantho seu Cupillo veneris adeo similia, ut pro ehaberetur, uti & ab incolis mihi pro eadem demor strata fuit herba, pro qua tamen haberi nequit, quae dam etiam varietas observari potest, haec enim foliol magnitudine & rotunditate illis Capilli veneris similia sunt, sed crassiora, profundius dissecta, & obscure virentia, ac subtus fere punctulis istis destituta Radix directe sub ipsa plantula est congeries intr cata, ex simplicibus ruffisque fibrillis composita, ac subtus prope caules aliquid muscosum seu pilosur gerens, longis porro verruculis quasi supra rupes prorepens, quibus sese figit similibus fibrillis. Cyma eju est ingens caulis, supra rotundum formans circinnum uti in cunctis Filicibus. Sapor silvestris est, & scopu losus. In nudis, praeruptis, & convexis crescit rupibus circa vel non procul a litore Tertio. Dryopteris campestris ex nigro fuscos quo que adtollit cauliculos, spithamam vel pedem altos quorum quivis peculiare format folium, uti & pra cedens, in subtiles pinnas directe sibi obpositas distinctum, atque in iis multa foliola, minora, magisque in cisa cunctis prioribus, quodvis vero anterius rotur dulum est, ita ut pro Ruta minore haberetur, prim virentia & glabra, dein ex nigro virentia, lurida, & ad externam partem arenosa.

---

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_Amboinense.
