# Herbarium Amboinense. Vol. 6 74.5-7

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6, 74.5 to 74.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6/74.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6/74.5

Ejus cyma parvus quo que circinnus est. Radix est fibrosa congeries, superius quoque mu scosa, in nudis crescit siccisque collibus, sub grami ne humili, vulgatissima circa Castellum Victoriam Nomen. Prima species vocatur Dryopteris arborea nomen Malaiense huc usque ignotum est, except quod quibusdam vocatur a acu alus h. e. Filix tenuis Amboinice in Hitoea Aile & Ayile; in Leytimora Makakiri & Maakakiri. Secunda species dicitur Dryopte ris terrestris, & silvestris, idem gerit nomen, si Tana seu terra addatur. Dryopteris petraea peculiariter voca tur Mica mican utan, h. e. Apium silvestre a foliorur similitudine, quod vero nomen meliore jure compe tit subsequenti Capillo veneris. Tertia species dicitu Dryopteris campestris, ac peculiariter Malaice Pact alus, & Pacu kitsjil Locus. Prima species nullibi crescit nisi in arbori bus & vetustis tectis, atque elegantissima, uti dictum est, in Sagubus, & in Mangio caseolari. Secunda in Kinariis & aliis, quae truncum gerunt brevem & mu scosum, ubi & quaedam ipsius varietates observantu uxta arborum varietatem. Terrestris species nullibi nisi in altis crescit silvis, ubi solum est solidum, gla brum, & rubrum. Tertia crescit in nudis ac sterilibus collibus, in hortis aliquando etiam provenit, ub terra silvestris saxis addita est, sed hujus foliola in tricata sunt, nec tam eleganter extensa quam in cam pestri. Usus harum herbarum nullus huc usque innotuit erroneum enim puto, Chirurgos quosdam radicem primae speciei adhibere velle pro Polypodio, quum nimi austera sit. Qui

---

Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_Amboinense.
