Latin
LIBER UNDECIMUS
Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6 95
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER UNDECIMUS. Agens de reliquis herbis silvestribus. CAPUT PRIMUM Angraecum scriptum. Bonga boki. Angrec krinsing unc nobilem describemus herbarum silvestrium familiam, quae eo sese distinguit, quod semper in alto habitet, in aliis nempe arboribus, ac spernit humile solum, uti &plerumque nobiles arc& castella in altis exstructa sunt locis, ita ut aliun ac sublimen crescendi habeant modum ac formam uti &nobilitas modernis sese distinguit, &superb vestimentis. Tertiam vero addunt rationem Moluc censes principissae, quod nempe recusent flores suo geri ab alio, quam a nobili matrona vel virgine. In hac autem nobilitate, aeque ac inter homines, etiam tales reperiuntur, quae in rusticos degenerant, &i terra crescunt, quaeque peculiarem videntur consti tuere genus. Unde &cuncta Angraeca in binas distin guere me oportet classes Primo in nobilem, quae sola in arboribus crescit &secundo in rusticam, quae ex terra provenit, cunctae vero adfines sunt isti herbae, quae in Herbarii Helleborine &Calceolus mariae vocatur, &in tot distinguitur species, ut omnes describere nequeam. Nobi lem tamen familiam sub duodecim comprehendi sub sequentibus speciebus, quarum primam &pulcherri mam, Angraecum scriptum hoc in capite describam Angraecum scriptum mira est herba, more Filicun arboribus increscens, in quarum crassissimis ramis ac potissimum ex ipsorum ortu seu alis provenit innumeris, lentis, &albis fibrillis sese figens ipsorum corticibus, multosque erigit albos apices instar coni sed non pungentes Ex hisce primo progerminant quaedam ingentes planiusculae &coniformes bursae, transversaliter i articulos distinctae per longitudinem profunde sul catae seu striatae, substantiae herbaceae &mucosae, ex his sese explicant tria quatuorve longa &angusta fo lia, sese complectentia, illis Hellebori albi, seu Hyri similia, crassa, firma, inferius angusta, sensim dilatata, ultra pedem longa, tres lata digitos, tribus ne vis per medium distincta, qui non multum protube rant, sed medius ad internam partem sulcum format prope hanc bursam e radice alter excrescit caulis, ro tundus, ac foliis destitutus, quatuor &quinque pedes longus, superius parum incurvus, e quo flores regu lari modo supra sese invicem crescunt more Hyacinthorum, quivis autem peculiari insidet incurvo pedunculo. Atque hi flores peculiarem obtinent formam, illi Satyrii accedentes, magnitudine floris Narcissi, com positi ex quinque exterioribus petalis, inferius angu statis, superius latis quibusdam flavis, aliis ex flavo virentibus, hisce inscriptae sunt amplae guttae &Characteres, acsi Hebraeorum essent literae, sed non di stinctae, suntque ex rubro colore fuscae, in uno flore diversae quam in altero In medio aliud locatur concavum petalum complicatum instar crateris, coloris pallidioris, fuscis se purpureis lineis striatum, in hujus cavitate crassum erigitur pistillum lato germine ornatum, caeterum flo est inodorus Primo Liber XI.