Latin
1
Georg Fabricius, Poemata sacra 1
Unproofread scanNot analysed yet
Deo gratias ago, quod Germaniae dedit egregios poetas aliquot, quos et erudita antiquitas probasset: Eobanum, Sabinum, Stigelium, Micyllum, Georgium Fabricium, Adamum Siberum, et alios. Horum scripta inter vetera poemata legere iuniores etiam utile est, ut considerent exempla, quae ostendunt, quomodo veri Dei laudes in Ecclesia carminibus celebrare possint. 1559. Nostra aetate Eobanus, Fabricius, et alii, Sacra cantica, et historias, et dicta Scripturae praecipua, carminibus luculentis expresserunt. Habet Saxonia virum magnum, Georgium Fabricium: magnum virtute et doctrina. Versus facit puros, apertos, festivos, et huiusmodi, ut etiamsi laurea non donaretur, tamen vere suapte natura et industria, laudatus sit laureatusqueve poeta. Georgii Fabricii ingenium cuiusmodi sit, et quae versibus coscripsit, et quae oratione soluta tradidit, clare ostendunt. Magnum acumen, summa industria, excellens facultas, quibus accedit virtus atque religio: usque adeo haec magna, ut nos qui vivimus, eum amemus, posteritas vero sit ad miratura. Georgii Fabricii Hymnis, et Odis ad Deum omnipotentem, nihil divinius, nihil in eo genere perfectius.