Latin
ILLUSTRI DOMINO GEorgio Principi Anhaltino, Comiti Ascaniensi, Domino
Georg Fabricius, Poemata sacra 1.11.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ebrietas autem ista etiamsi a minus exercitatis non sentiatur, a profanis aperte irrideatur, ut in Hanna Samuelis matre, et in ipsis Christi Apostolis factum est: tamen contentione precum et Spiritus divini quasi insinuatione et exoramnda et exuscitanda est omni pio: ut veluti animi bibentium mutantur vino, ita nostrae mentes intuitu et copia beneficiorum Dei erga indignissimos, e caecis demum videntes, memores ex ingratis, e tristibus alacres efficiantur. Hac incensus cupiditate, et desiderio verbi Dei, cum ante annos aliquot iis in locis versarer, in quibus exemplorum pessimorum conspectus, et doctrinae Christianae nulla esset cura: hoc exercitationis genere meipsum et mo nere et coercere sum aggressus. Nihil est enim difficilius, quam publicis moribus repugnare: et ea est naturae hominis imbecillitas, ut nihil ex animo citius effluat, quam de Deo et eius beneficiis cogitatio. Postea in ipso bello civili Saxonico ad meos reversus, et in mune re, propter tempora, satis gravi ac molesto versans: plura addidi, donec hos ad Deum omnipotentem Odarum libros excuderem: quos illustris nominis tui auspicio, Georgi princeps, mittere in publicum volui: ut te et patrono clementissimo, et iudice benevolentissimo ad mei cum defensionen, tum honoren uterer. Non enim cum praeclaris Germaniae familiis, antiquitate et claritate generis solum certas: verum etiam varietate doctrinae, cognitione rerum multiplici, sacrarum literarum et consuetudinis Ecclesiasticae scientia, cum vi ris doctissimis es conferendus: labore, studio, assiduitate, etiam diligentissimis anteponendus. Quod si iudicio tuo hoc scriptu probavero, facile reprehensionem inuidorum sustinebo in eo, quod ad hoc argumentum tot et tam diversa carminum genera delegerim. Magnorum certe virorum facta et res gestae, suam quandam tractationem, et proprium (ut ita dicam) sonum requirunt: et veluti alia est querela funerum, alia vox conuiviorum: alius item urbanorum sermo, alia conuiciato rum vociferatio: ita numeri quoque definiti sunt, et rebus singulis accommodati modi. Laudibus autem Divinis, ut omnium mortalium voces ac linguae, ira omnis numerorum varietas, et cantuum modificatio, et artis universae Musicae flexibilitas convenit: siquidem in illis non tam concentus et suavitas vocum, quam mentis puritas, et pectorum canentium harmonia consideratur. Verum accipe Domine hoc parvum a me munusculum, qualecunque observantiae erga te meae indicium: quod te pro eximia et singulari humanitate, et pro rara ac praestanti virtute atque doctrina, clementer facturum esse confido. Humanitatem norunt familiares tui omnes, et ego ipse saepius sum expertus: doctrinam demonstrant praeclara librorum monumenta, quae ad omnem posteritatem veritatis, pietatis, constantiae, studii tui erga Dei Ecclesiam, salutaria et perpetua erunt testimonia. Deum aeternum precor, patrem Domini nostri IESU Christi, ut Ecclesiae suae, et his regionibus ac patriae tuae diutissime incolumem te conservet. Vale. Misene Hermundurorum, e ludo illustri. XIX. Calend. Septembris, Anno salutis in Christo restitutae, M.D.L.I.