Latin
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS ODArum Liber II. AD DEVM OMNIpotentem., ODA XII.
Georg Fabricius, Poemata sacra 1.2.12.2
Unproofread scanNot analysed yet
VOtis meis adesto,
Qui conditum ante mundum,
Chaos super profundum
Sacro impetu volasti.
Quae sit Patris voluntas,
Quod certum iter salutis,
Ex intimis medullis
Mens scire concupiscit.
Si rectus ambulavi,
Et imperata feci,
Ductum et tuum secutus
Veri quid apprehendi:
Fac ardor augeatur
Caelestis ille, neve
Vanescat avolantes
Elatus in favillas.
Sin devians malignas
Iui vias, et eheu
Pro veritate falsum
Deceptus approbavi:
Monstrans iter relictum,
Cor instrue atque forma,
Inscitiaeque tetras
Procul fuga tenebras.