Latin
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS ODArum Liber III. AD DEUM OMNIpotentem., ODA III.
Georg Fabricius, Poemata sacra 1.3.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
HUc ades supremi
Filius tonantis,
Virginisque partus
Unicus puellae.
Vota nostra ab imo
Corde mitis audi:
Ac tibi, benignus
Esto, supplicanti.
Da, tibi salutem,
Corpus atque vitam,
Quidquid et mearum
Est opum, omne credam.
Ne tumultuosis
Fluctuet cor ausis.
Neu bona quid intus
Pugnet instituto.
Cur sides repente,
Ut restinctus unda
Ignis exit, intus
Sic refrigeratur?
Tolle Christe mentis
Tolle nigricantis
Spiritu sacrato
Mobiles tenebras
Nil enim miselli
Proprium tenemus,
Cuncta sunt supernae
Dona largitatis.
Ergo sive serues
Illa, sive tollas,
Da tui canamus
Carmen hoc Iobi:
A Deo tributo
Si bono exilimus:
Quo probamur illi,
Cur malum timemus?
Nudus extrahebar
De parentis aluo:
Omniumque egenus
Nudus hinc abibo.
Quae Deus dedisti,
Tu quoque abstulisti:
Tempus omne nomen
Sit Dei celebre.