# Poemata sacra 1.4.5.2.2

Georg Fabricius, Poemata sacra, GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, DE Historia et meditatione mortis Christi, quae, Mane. PRIMA PARS DIEI. Historia Christi accusati coram magistratu Ecclesiastico, HORA SEPTIMA.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/1.4.5.2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/1.4.5.2.2

AGit molossus Caiphas
Pilate saltus in tuos
Ceruam, latebris excitam
Primo diei tempore.
Iudaeus horret praesidis,
Ne polluatur atrium:
Parat malignis interim
Caedemque vimque mentibus.
In immerentem publica
Christum feruntur crimina.
Regem fatendo se, nihil
Obiecta curat reliqua.
Vocem Pilati percipe
Ebraee surde praesidis,
Ter Clamat: Hic est nullius,
Quod fingitis, mali reus.
Te nostra Christe vox rogat,
Suspirat ardor pectoris,
Da permeemus omnia
Fatendo te pericula.
Da veritatis splendidum
Ubique lumen fulgeat,
Ut verus es rex ac Deus
Colare sic ab omnibus.

---

Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml.
