Latin
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, DE Historia et meditatione mortis Christi, quae, Meridies. TERTIA PARS DIEI. Historia Christi iam crucifixi., HORA SECUNDA.
Georg Fabricius, Poemata sacra 1.4.7.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
COnfectus indignissimis
Christus miserrime modis:
Sentit furoris patrii
Iram, ferendam nemini.
Heu, quid Deus, Deus gravi
Me deseris certamine?
Haec ipse: Vulgus frivolis
Exsultat amens vocibus.
Sitim levaturo datur
Insecta aceto spongia.
Quam respuens: Iam nunc, ait,
Peracta sunt mecum omnia.
Demisit ut labens caput,
Audita vox est ultima:
Nunc in tuam, Pater, manum
Commendo supplex spiritum.
Tu Christe nostra praelia
Dux atque rector adiuva:
Nostram salutem qui sitis,
Perfunde sicca pectoris:
Ut cum brevis fragillimus
Exactus aevi terminus,
Tradamus in tuum sinum
Vitae solutae spiritum.