# Poemata sacra 1.4.7.3.2

Georg Fabricius, Poemata sacra, GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, DE Historia et meditatione mortis Christi, quae, Meridies. TERTIA PARS DIEI. Historia Christi iam crucifixi., HORA SECUNDA.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/1.4.7.3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/1.4.7.3.2

COnfectus indignissimis
Christus miserrime modis:
Sentit furoris patrii
Iram, ferendam nemini.
Heu, quid Deus, Deus gravi
Me deseris certamine?
Haec ipse: Vulgus frivolis
Exsultat amens vocibus.
Sitim levaturo datur
Insecta aceto spongia.
Quam respuens: Iam nunc, ait,
Peracta sunt mecum omnia.
Demisit ut labens caput,
Audita vox est ultima:
Nunc in tuam, Pater, manum
Commendo supplex spiritum.
Tu Christe nostra praelia
Dux atque rector adiuva:
Nostram salutem qui sitis,
Perfunde sicca pectoris:
Ut cum brevis fragillimus
Exactus aevi terminus,
Tradamus in tuum sinum
Vitae solutae spiritum.

---

Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml.
