Latin
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, DE EXAgitationibus et vulneribus Iesu Christi, IESU CHRISTI EXAGItati vulnera., HYMNUS XXVI.
Georg Fabricius, Poemata sacra 1.6.6.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAput sacratum Ecclesiae
Traiectum acutis sentibus
Horret, coronam nexili
Quod gestat hamatam rubo.
Quo frons corusca, quo die
Sereniora tempora?
Quo mala cessit, oraque
Candore caeli lactea?
Splendoris humani nihil
Heu nosco in istis uultibus:
Rubra unde dimanant, brevis
Torrentis instar, flumina.
O Christe, qui non durus es
Prece inuocari sedula,
Non obseratis supplices
Admitte voces auribus:
Pro qua cruentaris, sacrae
Caput manens Ecclesiae:
Auerte quae templis mala
Momenta, patriae mala.