# Poemata sacra 1.6.6.2.2

Georg Fabricius, Poemata sacra, GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, DE EXAgitationibus et vulneribus Iesu Christi, IESU CHRISTI EXAGItati vulnera., HYMNUS XXVI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/1.6.6.2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/1.6.6.2.2

CAput sacratum Ecclesiae
Traiectum acutis sentibus
Horret, coronam nexili
Quod gestat hamatam rubo.
Quo frons corusca, quo die
Sereniora tempora?
Quo mala cessit, oraque
Candore caeli lactea?
Splendoris humani nihil
Heu nosco in istis uultibus:
Rubra unde dimanant, brevis
Torrentis instar, flumina.
O Christe, qui non durus es
Prece inuocari sedula,
Non obseratis supplices
Admitte voces auribus:
Pro qua cruentaris, sacrae
Caput manens Ecclesiae:
Auerte quae templis mala
Momenta, patriae mala.

---

Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml.
