Latin
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS PAEAnum Angelicorum Liber Secundus., ANGELUS CONTIONATOR. PAEAN IIII.
Georg Fabricius, Poemata sacra 1.9.2.4
Unproofread scanNot analysed yet
TE Christe novisse, unius
Donum est superni Spiritus:
Hanc excitas tamen tuis
Fidem ministris Angelis.
Conceptum in aluo virginis
Vitae datorem, Gabriel
Ad virginem fert Angelus,
Natumque mortalem Deum,
Fulgentis aulae nuntii,
Agri canunt pastoribus,
Tum Christe post tuam inclitam
De morte, peccato, hostibus
Et inferis victoriam,
Te suscitatum viere
Narrat puellis Angelus,
Supraque vectum sidera
Magno triumpho, iudicem
Inde esse venturum, canunt
Apostolis praesentibus,
Stolis in albis Angeli.
Haec auribus mortalium
Audita nullis antca,
Caelo beati nuntii
Cum gaudio et plausu ferunt.
Aures beatae, quae pios
Dei ministros audiunt,
Quaeque audiere, in intimis
Custodiunt praecordiis.
Sis virgo, pastor, femina,
Sis publicanus, et maris
Trahens ad undas retia,
Te respicit caelo Deus,
Tibi ministrant Angeli.
Move lyram, altum persona,
Mentes secutus arduas:
Vox omnis, omnis barbitos
Magni crepet nomen Dei,
Eiusque Christi filii.