# Poemata sacra 2.1.1.4-6

Georg Fabricius, Poemata sacra, 2.1.1.4 to 2.1.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.1.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.1.4

quid superest, nisi certa pernicies, mors misera, foedissimus interitus# Quamobrem cum ab exitio, tanta praesertim coniunctione hostium, praestari homini afflicto nihil possit, arma circumspicienda et querenda remedia sunt, quibus ab illorum violentia et tyrannide se muniat ac defendat. Arma auten ad hunc congressum idonea, non petuntur a lanista aut milite: nec medicinae consolatione Philosophiae, aut cura sanandorum affectuum sumitur: sed divini numinis ductu et auspiciis, et caelesti manu ac veluti spathula opus est. quia enim (ut modo dicebamus) homo subiectus diabolo, legi, morti, quae uno tempore, unoque errore in ipsum, quasi diluvii tempestas confluxerunt: utendum contra diaboli calumnias est, verbi divini certitudine: contra rigorem legis, oblatione gratiae: contra terrorem mortis, promissione vitae. Verbum alit fiamus gratia excitat caritatem, promissio confirmat spem: ut fiamus et veritate certi, et amore tranquilli, et exspectatione confidentes. Errant mea sententia longe, qui aut suae sapientiae admiratione, aut ostentatione, sanctitatis, ut philosophi et monachi … quibus illa fragilia arma sunt, sui perfugio uti, et in seipsis omnia posita iudicare: qui cum sint superbia inanes, et sui fiducia insolentes, toti sunt in potestate et vinculis hostilibus. Alia igitur, quam ipsi opinantur et somniant, arma quaerenda et eligenda sunt, quae ab ipso Deo monstrantur, et demitruntur caelitus, cum ad resistendum valida, tum ad vindicandum expedita. Ut autem de singulis aduersariorum dolis atque machinis, quosque asseclas et satellites quisque secum trahat, foret prolixum dicere: ita genera armorum omnia, quae veluti in acierum concursu opponenda singulis sint, persequi, propemodum esset infinitum. quare enumeranda praecipua videntur, atque sirmissima. Ad primum igitur insultum sustinendum, nihil valet certius, quam pura Dei cognitio, qua et naturam et mentem et potestatem ipsius perspicimus. Deus vero ipse non in sua excellentia et maiestate recte inuestigatur, ad quam tamen temeritatem pronus est hominis animus, ita enim, ut finxit antiquitas, Iovis conspectum expetens regis Thebani periit'filia: sed (ut Sacrae docent literae) totus cognoscitur in filio, Domino nostro IESU CHRISTO: qui est, secundum Apostolum, … Adhibendum ad hanc veri inquisitionem est, Dei verbum, in quo ipsius voluntas et benevolentia exprimitur, primis quidem nascentis Ecclesiae temporibus, certis promissionibus de mittendo filio, quem fore pro peccatis victimam, signis et notis quibusdam obscuris adumbratum est: sed aetate deinceps extrema, subiecta sensibus est Dei veritas et benignitas, filio in carnem misso, tradito in mortem, in vitam restituro, ad caelos recepto.

---

Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml.
