Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS MIlitiae sacrae Lib. I., Abrahamus patriarcha. ABRAHAMI E CHALDAEA IN Chananaeam migratio. Sarae raptus
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.1.14
Unproofread scanNot analysed yet
O Deus, eximio qui nos tibi iungis amore,
Atque aduersa tuo cuncta favore leuis,
Quique probas variis sanctorum corda periclis,
Ut tandem vultu prosperiore iuves:
Robore da mentis quemuis perferre laborem,
Triste nec exilium sit, nec acerba fames.
Nostra fides constans, et sit patientia firma,
Duret ad imperium mens quoque prompta tuum.
Nec tibi vel patriam, vel mollis commoda vitae
Praeferat, in pretio quidquid et orbis habet.
Audiat, et casus te laeta sequatur in omnes,
Seu nos ferre famem, sive pericla voles:
Seu patriae pulsos te cedere propter ab oris,
Incertisque vagos ire redire locis:
Sic tamen, ut nunquam nobis tua gratia desit:
Qui quae ferre iubes, haec quoque ferre facis.
Crede Deo, conside Deo: feret ille salutis,
Quo non sperasses tempore, fidus opem.
Ille tui curam gerit omni tempore, nec te
Deserit, hostili sis licet exsul humo.