Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS MIlitiae sacrae Lib. I., VICTORIA ABRAHAMI DE quinque regibus latronibus magnifice parta.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.1.16
Unproofread scanNot analysed yet
QUi caelum terramque Deus, quique agmina caelo
Angelica, et terris agmina sancta creas:
In tua grassantes cohibendo membra latrones,
Ipse tuos hostes vince, fuga, spolia.
Non Heros nostro iam desit tempore, qui nos
Vindicet, ac fixo qui gerat arma pede.
Ut tibi pro meritis victricia verba triumphis,
Ortus et occasus, qua patet usque, sonent:
Et te caelorum dominum, dominumque vocati
Esse gregis noscant, qui tua facta vident.
Non est in telis victoria clara cruentis:
Illa fide, atque pia nititur illa prece.
Nec valet immensus fidei se opponere mundus,
Suscitat in nostra cum Deus arma manu.
Cumque suo coeptis benedicit numine bellis,
Vento opta similes hostis habere pedes.
Nec tamen effugies, praedae datus atque rapinae:
Nam pugnare Dei est docta valensque manus.
Hostibus horrorem atque fugam Deus incute saevis,
Dilacerant regni qui sacra membra tui.
Et ne plus iusto sit saevior ira tuorum,
Ipsorum iusta tu rege tela manu.
Armis quaeratur pia pax, non gloria vana,
Arma in crudeles non nisi sumpta domos.
Parcere quae novit victis, victoria pulchra est:
Euentus tristes foeda tyrannis habet.