# Poemata sacra 2.1.18

Georg Fabricius, Poemata sacra, GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS MIlitiae sacrae Lib. I., HAGARIS ANCILLAE FUga et reditus: Ismaelis ortus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.18

FLoreat in quovis pia quod concordia coetu,
Solius munus noveris esse Dei.
Ille regit sanctos tota cum prole parentes,
Corruit et quam non sustinet ipse domum.
Non maius decus est, nec cultus gratior illi,
Quam casti mores, et sine lite domus.
Ut sine lite tamen degatur, munere fungi
Quemque suo, vera cum pietate, decet.
Ergo Deus qui sancta probas, concordia seruas,
Da nos tranquilla posse quiete frui:
Atque onus impositi patienter ferre laboris:
Discors ira, nocens et nimis acre malum est
Si quid et in vita peccatur, plurima quando
Est levitas, nutu corrige facta tuo.
Ad solitas operas fugitivos retrahe, nosque
Non sine propositas turpiter ire vias.
Interdum oppressis ostendere terga videris,
Sed vultu partius saepius exstat amor.
Consilii rege nos inopes, rationis egenos,
Magne, potens, sapiens, sancte, benigne Deus.

---

Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml.
