Latin
ILLUSTRI PRINCIPI AC DN. D. IOANNI ALBERTO, duci Magalburgiorum, Sverinorum
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Origine nostra hoc modo cognita, et exploratis hostibus, et armis indicatis, exempla in promptu sint, ad quorum imitationem, ut sub recto athleta a xystarcho, in campo miles ab imperatore exercetur: ita nos quoque ad omne pietatis et fortitudinis decus armemur, iudicio exquisito et sapientia vera, non collecta e sensibus atque opinionibus hominum, sed ex manifesto et perspicuo Dei verbo. De vita enim fineque hominis aliud longe ratio cogitat, aliud Sacrae iudicant literae: et laborum vitae civilis longe alia praemia sunt, alia actionum professionis et constantiae Christianae. Inter huius mundi sapientes et sanctos, si nomines Socratem aut Ciceronem apud philolophos: item si disciplinae solitarie auctores, inter Cassinates aut Cistertios, patulis extemplo auribus pronisque nutibus suorum utrique ingenia et benefacta admirantur et praedicant. Cum vero audiuntur nomina Adami, Noae, Abrahami, Iacobi, Iosephi, vel imperiti illi, qui'num hi homines fuerint, per ludicrum interrogant: vel nostri isti religiosi, aut villicos laboriosos, aut pastores industrios, aut maritos sedulos commendari arbitrantur. Maxima etiam pars Mosen ipsum, auctorem divinae historiae sanctissimum reprehendunt: Manes scriptoren lascivum, Porphyrius agrestem, Academia imperitum et #####appellat. Romani eundem traducunt, ut superstitiosum, vanum, et in numina contumeliosum: Appion historicus ut factiosum et turbulentum, Strabo ut magum, Cicero ut Barbarum. Galenus arguit, quod Deo tribuat efficiendi, quae velit, potentiam universam et liberam. Mandritae ab eiusdem scriptis tamquam aconito abstinet, quia ipse multus est in recensendis muneribus domesticorum atque coniugum, cum istorum antra et lustra ociosum tantummodo defendant caelibatum. Verum hi omnes ignorant, quod et Poeta, qui cecinit, ignoravit: Tradidit areano quodcunque volumine Moses.