Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS MIlitiae sacrae Lib. I., ABRAHAMUS ANGELOS TRES hospitio accipit, et de Sodomorum interitu cum filio Dei
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.1.20
Unproofread scanNot analysed yet
O Dignitate Deus Cananaeas visere terras,
Cumque piis patribus mystica verba loqui,
Unus et omnipotens in trino numine: qui nos
Vere indulgentis more parentis amas.
Fac placitam in nostro mitis tibi pectore sedem,
Liminaque optatus pectoris hospes adi.
Et sic nostra move sacrati flaminis aura,
Ut tibi, non alii, corda placere velint.
Cumque tibi placeant, vero incendantur amore,
Dentque voluntatis plurima signa piae.
Sic quoque sint aliis ultro seruire parata,
Seruiri in duris ut sibi rebus ament.
Absque piis simulata fides est mortua factis:
Qui Christum credit, membra quoque eius amat.
Nos de carne caro, sentimus plurima mentis
Vulnera: et heu miserae est conditionis homo.
At tu, commissas culpas, pie conditor, aufer:
Et rege nos verbo, nostraque facto tuo.
Ignosce in firmis, incredula dirige corda:
Omnia nanque fides indubitata potest.
Da poenas hominum meritas vitare maiorum,
Quae de te pendet turba pusilla sumus.
Quisquis in hac turba tamen est, non concidet: etsi
Caelum, homines, pecudes una ruina premat.