Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS MIlitiae sacrae Lib. I., SARAE OBITUS. AGER EMptus ab Hethitis in sepulturam.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.1.25
Unproofread scanNot analysed yet
LEx aeterna, nihil mortali semine nasci
Aeternum, fragilis massa lutumque sumus.
Non tua te pietas, non sancta modestia iuvit
Sarai, mirificus non genitricis honor.
Tu luctus caro facta es pia causa marito,
Qui tibi iam tumuli comparat are locum.
Scilicet in terris propriae nil sedis habemus,
Quam quod sub terra corporis ossa tenent.
Debemur terrae: sed corpora condita terra
Nequaquam aeterna nocte prementur humo.
In viridi moritur flos sicut ianthinus arvo,
Cui redit amissus tempore veris honor:
Lubrica Lubrica sic miserae pereunt solatia vitae,
Sed promissa datur post nigra fata quies:
Donec ad aethereas nos verbo suscitet auras,
Et vocet ad caeli caerula templa Deus.
O utinam liceat primo haec mihi tempore, veris
Tempora, caelesti laeta videre domo.