Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS MIlitiae sacrae Lib. I., MORS SANCTISS. PAtriarchae Abrahami.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.1.27
Unproofread scanNot analysed yet
NOn ut brutorum, quamuis mors omnia tollit,
Nostra etiam dempto corpora fine rapit.
Effertur nigro moles onerosa pheretro:
Quodque fuit luteum, terra lutosa tegit.
Euolat ad superas mens carcere libera sedes,
Inque. Dei peragit secla beata sinu.
Nobile feminei germen nos respice ventris,
Exspectate olim, nunc date Christe piis.
Tu victa princeps in vitam morte resurgis,
Tu clausas aperis ad sacra regna fores.
Exercent arctae nos tanta pericula vitae,
Totque sumus pressi turba caduca malis:
Ut capiant huius iustissima taedia lucis,
Inque tua tecum vivere sede iuvet.
At nihil e terra quod natum est, scandet ad astra:
Deserti, nisi te Christe trahente, sumus.
Tu Paradisiacos eiectis reddis honores,
Tu nos in media vivere morte facis.
Vita, tuum verbum est: tu verbum, vitaque: per te
Horrida mors nomen mite quietis habet,
Nomen habet placidi somni, pactisque serenae,
Quam nullus Boreas, nullaque turbat hiems.
Vivit Thariades consumpto corpore, sed mox
Fulserit amissum corpus, honore novo.
Effice Christe, side nos ut vivamus eadem,
Per verbum, et mortis per tot amara tuae,
Sola via ad superos, verbum et sacra uulnera Christi,
Quaeque bis est omni tempore nixa sides.