Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS MIlitiae sacrae Lib. I., ISAACUS IACOBO MINORI NATU filio salutem et felicitatem impertit. Esaui furiosi
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.1.30
Unproofread scanNot analysed yet
EXaltare potens humiles Pater, atque superbos
Sternere, quo libuit tempore. quoque mode:
Qui nullius eges opibus, nullius honore,
Quem dare ficta tibi pectora saepe solent:
Mens peccare timens, et sacro dedita verbo,
Inque tuos cultus officiosa, placet.
Fac nos membra pii coetus, non vasa furoris,
Vivereque arbitrii lege regente tuis
Ne nos foeda Dei privent delicta favore,
Et mens ad voces saxea facta tuis.
Tu patria nobis clemens benedicito cura:
Urbes, templa, domus numine tuta Dei.
Ros cadat in teneras campis gratissimus herbas,
Rideat omne nemus, flaveat omnis ager.
Aurea pax vigeat, nec multo sanguine tincta
Saeviat in miseras curua sarrissa casas.
Non fracta in duris succumbant pectora rebus,
Quando onus exilii servitiique premit:
Neve tuo timidi simus considere verbo,
Sollicitos quod spe seruat,alitque side.
In rabida satiare fame, cunctisque periclis
Praecipiti auxilium tempore ferre, Dei est.
Oppressos retinere potens, promptusque iacentes
Erigere, et miseris addere sidus opem.
Ne sapere immodicum, ne cristas ferre tumentes,
Ne tua ventosos spernere membra sine:
Nos rege consilioque bono, mitique favore,
Sint fixa in verbum lumina nostra tuum:
Ut redeat miseris, abeat pax laeta superbis,
Da Deus o humiles pondus habere preces.