Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS MIlitiae sacrae Lib. I., FRATRUM CONGRESSUS BENEvolus. Iacobi humilis humanitas. Sedis et familiae
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.1.37
Unproofread scanNot analysed yet
O Mentes hominum mira ratione gubernans,
Atque tua versans pectora nostra manu,
O Deus, armatis non hostibus obice, qui te
Ut patrem vera relligione colunt.
Ipse tyrannorum vires et tela refringe,
Cum subitam coetus pressus adorat opem.
Hostibus e duris tu solus reddis amicos,
Neve lupi tenerae dente trahantur oves.
Non tumeat fastu pauper, non cornua sumat,
Nec sit in audaces concitus ire viros.
Saepe feras humilis mollit patientia mentes,
Et frangunt blandae ferrea corda preces.
Pulchrius est meritis inimicos vincere, quam si
Sanguinea statuas alta trophaea manu.
Da Pater ut iungat cunctorum gratia mentes,
Gratia quae verbo sit stabilita tuo.
Nam pravi nullis vinclis retinentur amores:
Nullus amor, quibus est non Deus unus amor.
Hunc auge, nutri, iamiamque incende calentem,
Numine qui coepit candidus esse tuo.
Tandem servitium libertas pulchra sequatur:
Ut sol post nubes clarior ire solet.
Successum regito vitae, iussosque labores,
Nominis et facito nos meminisse tui.
Ocia non molli degamus inertia luxu:
Nostrum opus et laudum non sit inane Dei.