Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS MIlitiae sacrae Lib. I., LAPSUS HOMINIS, PROMISsio seminis sancti.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.1.4
Unproofread scanNot analysed yet
NUdus, inops, profugus, peccati mole gravatus,
Aeternae meritus tristia vincla necis:
Ad te confugio Pater, ad te fessus anhelo,
Ab tege nudati corporis omne nefas.
Suscipe me miserum clemens, et gratiae egenum:
Quam pudet heu diri criminis esse reum.
Sed tua peccatis matior clementia summis,
Nec tam ira perdis, quam bonitate iuvas.
In bonitate tua spes est, et SEMINE iusto,
Quod caput et saevi conterit hostis opes.
Hoc fine, versutum frustra pugnatur in hostem,
Qui tantis potuit nos spoliare bonis.
Promissi ergo tui memor o Pater, aspice lapsum,
Speratamque novae redde salutis opem.
In benefacta Dei quisquis spem fixerit: ille
Praemia pollicitis uberiora feret.