Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS Precationum variarum Liber unus.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.10
Unproofread scanNot analysed yet
MUnifica fundens caelestia munera dextra,
O Domine, aure meas quaeso reconde prece#
Ne mihi des inopem nimium traducere vitam,
Neu praebe largas, retia mentis, opes:
Neu quid pauperie faciam stimulante, fameque,
Quod pugnet verbo, numinibusque tuis.
Neve datis opibus, gemmis elatus et auro,
Arguar officii non memor esse mei.
O Pater, in caelum peccavi perfidus, atque
Te coram, laesi teque hominesque nimis:
Et ne sim nati posthac ego nomine dignus,
Delictis merui, confiteorque meis:
Sed miserere Pater, culpamque ignosce dolenti,
In famulis aliquem laetor habere locum.