Latin
2.10.0.4 to 2.10.0.6
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.10.0.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
quod qui efficere cupiunt, primum viros spectatos et magistros prudentes eligunt, deinde precibus eos ardentibus Deo cottidie commendant. Iudicium de magistro e moribus faciendum est, qui si verae pietatis sit obseruans, si probe in literis exercitatus, si in munere suo fidelis et assiduus: fieri non potest, quin ut peritus et laboriosus agricola etiam asperum solum subigit, et steriles montes domat: ita et ipse virtutis et studiorum praeclara semina iaciat, mores cultu diuturno pravos exstirpet, meliores inserat, decentes producat. Parentum preces quid possint, historiae matrum aliquot sanctis simarum: in primis Hannae Ebraeae, et Monicae Africanae testantur: et fi grati esse domi volumus, nostrorum parentum exempla comprobant. Quamvis autem singularibus illis viris, Samueli et Augustino, magnanimitate, doctrina, auctoritate non sis aequalis: modo Christianus sis, et filii Dei meritum ad te pertinere didiceris, eximium et pietatis paternae, et tuae industriae fructum es consecutus. Accedat igitur ad rectam parentum voluntatem et curam anxiam, filii quoque minime obstinatus aut pertinax animus: et qui capere virtutis praemia vult, ea non tantummodo extrinsecus quaerat, et aliorum ornamentis se vestiat: verum etiam de suo labore et sudoribus arduum aliquid et praestans afferat atque adiungat. Itaque puerum qui ad spem Ecclesiae aut Reipub. in literis et artibus educatur, initio considerare decet, quantum ipsius humeris onus imponatur: aut si per annos nondum id videt, bene monentium voces et consilia admittat: tum si aetate plus sapere incipit, dare eum operam oportet, ut aptus aliquando sit ad ea munera tractanda et exsequenda, ad quae Deus unum quemque vocare, et tanquam in praesidio collocare suo tempore solet. Qui in agro sulcum transuersum ducit, errat quidem ille, et (ut loquuntur veteres) delirat magnopere: sed error iste correctu est facilimus. Similiter qui male consuit togam aut calceum, suo peccat opifici, et peccat detrimento non magno. At qui peruerse et impie sentit, in Ecclesia, in curia, in foro, in ludo literario, Deum immortalem, quot ille hominum delinquit incommodo atque atque periculo# Itaque ament pueri disciplinam, audiant admonitiones, obiurgationes ferant, discant studiose artes et linguas, exerceant se in animi corporisque patientia ac labore: sentire idem assuescant, modo vere sentiant, finem studiorum constituant bonum et laudabilem. Deum vero ante omnia noverint et inuocent: proficisci ab eo bona universa sciant: ea sibi promissa expectent, dari petentibus ne dubitent, pro acceptis demum gratias agant. Haec verissima statuimus esse fundamenta et adminicula, quibus et morati fiant liberi, et quibus retineantur ut sint frugi.