Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS Precationum variarum Liber unus., AD SE IPSUM, DE CHRIsti morte.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.10.3
Unproofread scanNot analysed yet
O Anima, ante tui peccati mole gravata,
Afflicta ad Dominum lumina tolle tuum:
Mors iacet ante pedes victoris, tartara maerent:
Nam tibi mors Christi vita salusque fuit.
Qui medios inter tolerans indigna latrones,
Ad patrium residet nunc super astra latus:
Sustulit ecce tuos, dum suscipit ipse, labores,
Et causam in caelis nunc agit ipse tuam.
Aspice caelorum dominum, et crucis aspice formam,
Et dic: Iam meus est, hic homo, et ille Deus.
Crimina persoluit patiens mea, stravit et alta,
Verus homo atque Deus, rursus ad astra viam.
Tu quoque ductorem sequere hunc, pars optima nostri
O anima: utque datis laeta fruare bonis,
Disce pati, inque malis certam sperare salutem:
Difficile est, Christo te praeeunte, nihil.