Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS Precationum variarum Liber unus., PRO HOSTIBUS ECclesiae, ut convertantur.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.10.6
Unproofread scanNot analysed yet
VInea vastetur tua quam crudelibus apris,
Quam multi irruerint in sata culta sues,
Christe vides: quid enim vigilantia lumina fallat,
Seu quod habet mundus, seu quod abyssus habet#
Quos nisi perdideris, nisi fulmine fregeris hostes,
Quae nam speratae tempora messis erunt#
Cur tamen hos perdas, quos est seruare potestas,
Et quorum nutu vertere corda potes#
Quod si non rigida delinquunt mente scientes,
Laudarique volunt improbitate sua:
Parce precor potius, scelerique ignosce: nec irae
Molire, immensae sed bonitatis opus:
Ut quibus ante sumus devastatoribus usi,
Nunc seruent agri pascua sancta tui.
Quos etiam demens aliquando averterat error,
Non in perpetua nocte iacere sine.
Quosque tuo verbo iussisque videmus abuti,
In rectum revoca, quod potes unus, iter.
Christe tibi proprium misereri, ignoscere lapsis,
Vivere velle omnes, morte perire nihil.