# Poemata sacra 2.10

Georg Fabricius, Poemata sacra, GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS Precationum variarum Liber unus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.10

MUnifica fundens caelestia munera dextra,
O Domine, aure meas quaeso reconde prece#
Ne mihi des inopem nimium traducere vitam,
Neu praebe largas, retia mentis, opes:
Neu quid pauperie faciam stimulante, fameque,
Quod pugnet verbo, numinibusque tuis.
Neve datis opibus, gemmis elatus et auro,
Arguar officii non memor esse mei.
O Pater, in caelum peccavi perfidus, atque
Te coram, laesi teque hominesque nimis:
Et ne sim nati posthac ego nomine dignus,
Delictis merui, confiteorque meis:
Sed miserere Pater, culpamque ignosce dolenti,
In famulis aliquem laetor habere locum.

---

Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml.
