# Poemata sacra 2.11-2

Georg Fabricius, Poemata sacra, GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS TRIstium, sive Tumulorum Liber.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.11-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.11-2

Cum socio ludens exserto Laelius ense,
Inque pedis feriens interimit digito.
Ac socio tumulum dum ponit :ludite cauti,
O iuvenes, nobis mors, ait, ante pedes,
Panoniae regis non prospera signa secutus,
Slicconum Stephanus nobilitate potens:
Occubuit magnis generosum pectus in armis,
Atque peregrinam sanguine tinxit humum.
Aeterna felix cum Christo vivit in aula,
Quisquis pro vera sumpserit arma fide.
Munde vale, quoniam tutum iam credere nulli est:
Credulitas vitae saeva ruina meae.
Est satius nigra placidum requiescere morte,
Cernere quam iustos fraude nocente premi.
Aetherea Christus iam reddidit omnia sede,
Quae mihi non fida rapta fuere manu.
Quo non integrior vitae, nec amantior aequi,
Aut inopes erga blandior ullus erat:
Qui Fribergensi studiorum fautor in urbe,
Ornatus studiis pluribus ipse fuit:
Hac tumulum Martinus habet Burlerus in aede,
Sed meritis multis nunc quoque nomen habet.
Vixere unanimes sex lustra et quatuor annos,
Genitius sacro Caspar et Anna thoro.
De centum demas si septem, dulcia de se
Viderunt totidem pignora, deque suis.
In vita ut lis nulla fuit, sic morte quiescunt
Hic pariter, coniunx integra, virque bonus.
Hic extra patriam Mariano in monte sepultus,
Exigua Caspar Molza recumbit humo.
Ceperat ingenio et ducendis uultibus inter
Artifices late nomina ferre viros.
Mors cita sed tantae praecidit praemia laudis:
Heu mors lenta malis, heu truculenta bonis.

---

Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml.
