# Poemata sacra 2.11.0

Georg Fabricius, Poemata sacra, GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS TRIstium, sive Tumulorum Liber.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.11.0
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.11.0

GEORGIUS FABRICIUS CHEMNICENSIS IOANNI Goebelio, Medico doctiss. S.D. NIhil tristius accidere, aut magis in commodum potest, quam si quis morte divellatur ab iis, cum quibus iucundam vitae consuetudinem habuit. Cui ucolus excluditur, eum caecutire necesse est: qui amico spoliatur prudente, saepius in negotiis fallitur. Vulnus secundum cor si quis accipit, vitam aegre sustentat:nec qui uxore, socia vitae, unanimi et concorde, orbatur, iniusta aegritudine afficitur, Idem in aliis acerbitatibus contingit. Tali autem maerore perturbatus, sentit consolationis dulcedinem efficacius. corpus enim nulla curatione indiget. quod integrum sanumque est: nec ullius animus erigitur, nisi oppressus iacuit, aut dolo rem excruciantem percepit. Eam ob causam hunc librum Tristium appellavi, quod ad nos ipsos et nostros spectat affectiones. quis enim tam immanis aut ferreus, cui suorum orbitas non afferat luctum, molestias, desiderium# nec ideo nomen indidi, quod mortis cogitatio aut sensus metuendus aut exhorrescendus sit. Mors enim rerum omnium destructio, ut ait Epictetus, non est:sed ut libri divini testantur, sua vis et optata quies: neque corrumpit aut dissipat omnia, ut narrant Democritici:sed caduca consumit, aeterna non potest attingere, absumpta etiam reddere cogitur. Affert tandem in hac vita misera et mortali, laborum exi tum, finem contentionum, aerumnarum terminum, interitum carnis, vacuitatem peccati: in altera sempiterna, quam per fiden expectamus, spe ipsa iam possidemus, novam laetitiam, bona caelestia, gloriam non enarrabilen. Itaque scribens de iis qui hinc emigrarunt, mittere librum Tristium ad te statui: virum excellenti eruditione et probitate. et in primis amantem eius doctrinae, quae felicitat aeternam promittit. Eum pro humanitate tua ita leges, ut nos amore mutuo conplectaris. Vale. E ludo illustri, Misena Hermundurorum, anno Salutis per Christum reparatae,M.D.LXVI.

---

Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml.
