# Poemata sacra 2.11.41

Georg Fabricius, Poemata sacra, GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS TRIstium, sive Tumulorum Liber., MULIERIS PRAESTANTIS.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.11.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.11.41

Hunc dico Mordisius tumulum, dulcissima coniunx
Margaris, eximia pro pietate tibi.
Dulce domus columen, curis me saepe levabas,
Publica si quando res onerosa fuit.
Communi studio atque fide, mea dicta secuta,
Moribus instituis pignora nostra bonis.
Me decies patrem fecisti: victaque morbo
Anteis ad superam me, mea vita, domum.
Quae parit, inque fide perstat, de munere ventris
Laeta sui, sentit nec moriendo necem.

---

Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml.
