# Poemata sacra 2.11

Georg Fabricius, Poemata sacra, GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS TRIstium, sive Tumulorum Liber.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.11

Hoc Brigida in tumulo Pisonis conditur uxor,
Quodque tulit, letho finiit omne malum.
Quattuor huic nati, bis sex fecere nepotes
Lugentes, meritum funeris officium.
Lumina clausisti natabus sancte duabus,
Hora quibus vitae terminus una fuit:
Pectora uulneribus sic sunt tua fixa duobus,
Ut lux defunctum tertia te fugeret.
Salve care parens, qui curis morte solutus,
Vivis, et in Christo gaudia vera capis.
Si laus est matri, natos educere recte:
Haec laudes summas inclita mater habet.
Vivere si viduam sancte, uxoremque pudice,
Hac culpanda minus femina nulla fuit.
Cum moritura caput deponeret: optima, dicit,
Mecum sollicitas filia funde preces.
Dumque orat, moritur: nec coepit dicere finem,
In Christi venit cum precibusque sinum.
O dilecte mihi patrio plus semper amore,
RIVI, doctorum, qui viguere, decus.
A patre, caelando argento, haud locuplete dicatus,
Artis monstrasti tu melioris iter.
Si quid habent nostri laudis pretium ve libelli
Has RIVI laudes, hoc pretium unus habes.
Ver tibi perpetuum florenti spiret in urna,
Quem manet in terris gloria, vita polo.
Gertrudis tenerae primaevo flore iuventae,
Occidis, et pestis vulnere strata iaces.
Sic nivea in viridi moriuntur lilia campo,
Sic rosa sit sicco marcida tota solo.
Margaris ora tuae referens, nomenque parentis,
Quam loca pro terris iam meliora tenes#
O felix vitae et mortis perfuncta dolore,
Mundum linquis, adis astra, Deumque vides.
Post me nate Rochi, reliquorum nomina fratrum
quam nossem, et primo rursus adempte loco:
Felix quem voluit caelestia scandere regna
Christus, adhuc castis moribus innocuum.
Filius Andreas, Michael et frater, in uno
Extincti, luctum mi peperere, die.
Septem lustra tamen vosque unus separat annus,
Condita cum terra corpora vestra levi.

---

Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml.
