Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS Militiae sacrae Liber secundus., IOSEPHUS FRATRIBUS SE APErit ingenti pietate, mansuetudine, liberalitate
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.2.10
Unproofread scanNot analysed yet
IN densis tenebris cum mens contabuit aegra,
Luce potens Deus est exhilarare sua.
Condolet afflictis, sicut pater, ipse querelis,
Affectus mites nec cohibere potest.
Non lapidem pro pane, hydrum pro pisce ministrat,
Ponere qui genito uult alimenta pater.
Non tua caelestis sit mitior aura Redemptor,
Sanguine qui natos nos facis esse tuo#
Si funesta fames, aut flebilis urget egestas,
Apto largiris tempore cuique cibum.
Sin intus vario sunt turbida corda dolore,
Tu requies aegris, tu medicina Deus.
Nec sinis ut gelidos spes dilabatur in Euros,
Alloquio pellens nubila quaeque tuo.
Effice ne rebus timidi frangamur in arctis,
Neve superba datus cornua sumat honor.
Omnia contingunt nobis bonitate superna:
A Domino, quidquid possidet omnis, habet.
Ille viros mittit dubio qui tempore seruent,
Altores turbae datque fovetque suae.
Qui patris obscura vixit contemptus in aede,
Nunc Pelusiaca sceptra gubernat humo.
Quem fratres voluere fame consumere tristi,
Is versa fratres iam vice laetus alit:
Conciliatque novum populum, Regemque potent
Et non speratas prodigus addit opes.
Munera praeterea, gratam testantia mentem,
Pinguia Thebaici scilicet arua soli.
Da tales Deus o reges, et regis amicos,
In coetum quorum dextera larga tuum:
Hospitium eiectis, victum quae praestet egenis,
Et sit solamen praesidiumque piis.
Nam quicunque Dei sustentat alitque ministros,
Hic ipsi praestat munera tanta Deo.