Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS Militiae sacrae Liber secundus., SIMEONIS ET LEVI HOmicidarium cum detestatione crudelitatis benedictio.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.2.17
Unproofread scanNot analysed yet
NOn probat iniustum pietas divina furorem,
Dextraque nulla Deo tincta cruore placet.
Extrema pereunt in paupertate superbi,
Quaeque mala immeritis sunt meditata, luunt.
Omnibus hi duo sunt exemplum nobile fratres,
Stirps Simeonis egens, et vaga turba Levi.
Ut Deus extenuet, tamen haud evertere tentat:
Sic patris irati pectora mulcet amor.
Non genus, aut virtus humanae est causa salutis,
Verum unius honor, gloria, lausque Dei.
Iustitiam legis poenarum pondere monstrat,
Iussa sua haud pretii nullius esse sinit.
Sed bonitas culpam supra excellentior omnem,
Qua nullos aditu uult prohibere suo.
Splendida de tenebris, de sorde potentia legit:
Hospitium mundi, qui lare cassus, habet.
Quisquis amore Dei patriamque domumque relinquit#
Quique patrem et matrem pernegat esse suos:
Ut te sancte parens, atque ut tua sacra celebret,
Inque tua perstet feruidus usque fide:
Illi adsis facilis, quosque eius videris hostes,
Distractis facito viribus esse nihil.