Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS Militiae sacrae Liber secundus., BENEDICTIONES SEX FILIORUM: Sebuloni domicilium, Isaschari pax, Dani potentia
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.2.19
Unproofread scanNot analysed yet
HOspitium, victus, libertas, gaudia, nomen,
Munifici eveniunt de bonitate Dei.
Vita, salus, requies, pax, exaltatio, caelum:
Haec quoque contingunt omnia, dante Deo.
Si quis divitias in terris congerat omnes,
Ira sit excelsi cui metuenda Patris,
Inter opes heu vivet inops, nec mente quietae
Laetitiam e partis hauriet ille bonis.
Ergo fidem intrepidam largire, animumque paratum,
Suspirare tuae dona benigna manus.
Pollicitis praestas maiora tuentibus in te:
Assidua humanum est nam tibi cura genus.
Expectare tuam da nos Deus alme salutem,
Ut procul hinc sacri nominis hostis eat.
Venturas arce clades, et tristia tolle
Omnia: te saluum est non moderante nihil.
De Domino quisquis pendet, mandataque seruat,
Sinceroque suum praedicat ore Deum:
Nescius ille omnis peraget discriminis aevum,
Et clara in caeli luce beatus erit.