# Poemata sacra 2.2.19

Georg Fabricius, Poemata sacra, GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS Militiae sacrae Liber secundus., BENEDICTIONES SEX FILIORUM: Sebuloni domicilium, Isaschari pax, Dani potentia. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.2.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.2.19

HOspitium, victus, libertas, gaudia, nomen,
Munifici eveniunt de bonitate Dei.
Vita, salus, requies, pax, exaltatio, caelum:
Haec quoque contingunt omnia, dante Deo.
Si quis divitias in terris congerat omnes,
Ira sit excelsi cui metuenda Patris,
Inter opes heu vivet inops, nec mente quietae
Laetitiam e partis hauriet ille bonis.
Ergo fidem intrepidam largire, animumque paratum,
Suspirare tuae dona benigna manus.
Pollicitis praestas maiora tuentibus in te:
Assidua humanum est nam tibi cura genus.
Expectare tuam da nos Deus alme salutem,
Ut procul hinc sacri nominis hostis eat.
Venturas arce clades, et tristia tolle
Omnia: te saluum est non moderante nihil.
De Domino quisquis pendet, mandataque seruat,
Sinceroque suum praedicat ore Deum:
Nescius ille omnis peraget discriminis aevum,
Et clara in caeli luce beatus erit.

---

Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml.
