# Poemata sacra 2.2.20

Georg Fabricius, Poemata sacra, GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS Militiae sacrae Liber secundus., IOSEPHI BENEDICTIO PRAEclara. Regni Israelitici potentiae ac gloriae per. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.2.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.2.20

SUrgit ut ad fluvium densissima frondibus arbos,
Sic populus crescit stirpe virente Dei.
Quem populum immanes quamuis vexare tyranni,
Atque odisse hominum plurima turba solet:
Nemo tamen vincet, nam dextera celsa Tonantis,
Auxilium dubio tempore ferre potest.
Utque lapis tecti fundamina sustinet ima,
Ne trahat aurat is forte ruina trabes:
Sic aliquos semper rectores excitat, illos
Pastores populo uultque praeesse Deus.
Quid quid alit caelum, quidquid vehit aequoris undae,
Obsequiis coetus seruit id omne pii.
Et quod adhuc aliquid superest tam tempore tristi,
Publica nec propria mole gravata ruunt:
Donat id omne Deus studio precibusque bonorum,
Quos iuvat, utque oculos diligit ipse suos.
O Pater, immemorem ne tanti muneris ullum
Esse sine, et duris aspera corda move.
Cum subit aut meriti rigidas oblivio mentes,
Spernitur aut iussa relligione Deus,
Omnia in horrendam vertuntur commoda cladem,
Et Deus indulgens desinit esse pater.
Hoc prohibe, nostrosque tuo rege lumine gressus,
Ardenti pectus flagret amore tui.
Quottidie ut tua nota magis clementia fiat,
Et prius excedant posteriora bonum.

---

Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml.
