# Poemata sacra 2.2.21

Georg Fabricius, Poemata sacra, GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS Militiae sacrae Liber secundus., BENEDICTIO BENIAMINIS filii natu minimi, atque audacissimi.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.2.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.2.21

AEquoreas etsi superent delicta procellas,
Nemo tamen dubitet de bonitate Dei,
Beniamin immani, foedoque libidinis ausu,
Interitus causam praebuit ipse sui.
Non tamen est omni sic plane orbatus honore,
Quin Iudae fuerit iunctus amicitia.
Mardocheum fortem tribus haec, Paulumque disertum
Praedicat, Ebraei lumina clara soli.
Saepe Dei incipiunt mutari numine corda,
Molleque balantis nomen habere lupus;
Labem magne parens ignosce fatentibus omnem.
Et forma digitis saxea corda tuis.
Quique tuo exciderant lapsu vel crimine regno,
Concilii hos iterum membra fac esse sacri.

---

Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml.
