Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS Militiae sacrae Liber secundus., MORS AFFLICTIS. PATRIarchae Iacobi.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.2.22
Unproofread scanNot analysed yet
NOn abit in vacuas humanus spiritus auras,
Omnia nec gelida mors rapit atra manu,
Non ut brutorum, sic nostra exstinguitur aetas,
Qui sumus ex ortu nobiliore genus:
Tale tamen genus, ut metuenda potentia mortis,
Contempti propter tradita iussa Dei.
Unus homo meruit poenam: quam pendere cuncti
Cogimur, innumeris perdita massa modis.
Unus homo retulit vitam, retulitque salutem,
Ne noceant ulli mors satanasque pio.
Ille olim sanctis patribus promissus iesus,
Virgineo nobis semine factus homo.
Quisquis in hunc natumque Dei, natumque puellae,
Credidit, is rumpit ferrea vincla necis.
Ille triumphatos metuit non amplius hostes,
Humanum perdunt qui sine fine genus.
Hac vixere fide, qui sunt Ephronis in antro
Conditi, Hethaeorum turba sepulta solo.
Hanc largire fidem nobis Deus optime, ne nos
Abstrahat a regno perfida vita tuo.
Nos quoque caelestem stirps sancta legamur in aulam,
Perque fidem, et natum, praemia nostra, tuum.
Tunc aget aeternos Ecclesia laeta triumphos,
Ante sui exsultans ora sinumque Patris.