Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS Militiae sacrae Liber secundus., IOACHIMI CAMErarii Pabeper.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.2.24
Unproofread scanNot analysed yet
Cum nihil auxilii terreno est orbe relictum,
Et nulla humanam res policetur opem:
Tendimus orantes trepido cum lumine palmas
Ad te, summa poli qui Deus astra tenes.
Hoc fieri amisso prudentes tempore clamant,
Et rident serae languida vota precis.
Et non hoc nostri divina camoena Georgii,
Non alius quisquam relligiosus, ait.
Ille et ab humano desperans Marte triumphos,
Concinit aetherea fixa tropaea manu.
Quae quicunque leges, dic, O patris unice fili,
Dextera quod restat nunc tua Christe gerat,