Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS Militiae sacrae Liber secundus., FAMES IN CHANANAEA INVALEscit. Iacobus Beniaminem filium cum muneribus dimittit
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.2.8
Unproofread scanNot analysed yet
IPse Deus varios imittit saepe dolores,
Et longa explorat pectora fida mora.
Cum pravis sanctum punit conuentibus agmen,
Dura malis tribuens tempora, dura bonis.
Quaerere nec prohibet requiem finemque dolorum,
Illicita nunquam dummodo fiat ope.
Qui petit esuriens panem, medicataque morbo
Pocula, nil contra perpetrat ille Deum:
Qui tamen humanis opibus confidit, aberrat,
Consiliisque miser fallitur ipse suis.
Intima sancta Deus qui lustras cordis et oris,
Esse clientelae nos sine membra tuae.
A fremitu linguam custodi, pectus ab ira,
Tum cum corda dolor, cum premit ora fames.
Quoque magis gravibus mens aestuat anxia curis,
Erigat ad sanctas se magis alta preces.
Ignea vis fidei, quae nubes rumpit aquosas:
Ignea vis sanctae, cum petit astra, precis.
Ventilat afflictos cum desperatio sensus,
Nec quo se moveant, quo teneantur, habent:
Omnia prae nimio fingit maiora reatu,
Omnis seque putat criminis esse reum.
In magno nobis adsis Deus alme tumultu,
Et placidam in tantis motibus affer opem.
Erue de neruo vinctum, de carcere sontem,
Commissae culpae nec meminisse velis.
Det lachrymas aliquis, det consolantia verba,
Cum cruciat meritus conscia corda dolor.
Post tenebras redeat lux, et post dura levamen,
Sit mitis, meritus qui prius hostis erat.
Sollicitae quo laeta minus sunt tempora vitae,
Ipse Deus praesens hoc magis esse solet.