# Poemata sacra 2.3.0.1-3

Georg Fabricius, Poemata sacra, 2.3.0.1 to 2.3.0.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.3.0.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.3.0.1

GEORG. FABRICIUS CHEMNICENSIS, D. IOHANNI Tetelbachio, verbi Dei ministro, compatri suo S. D. IN rerum a Deo conditarum varietatem, ordinem, pulchritudinem cum intuemur, operum tot atque tantorum sapientissimum auctorem Deum recte admiramur: sed nihil profecto admiratione dignius, et cogitandum saepius, quam quo idem consilio condiderit, et quomodo propagaverit, omnibusque temporibus conseruaverit Ecclesiam suam. Omnia enim quae, terrae marisue amplitudo complectitur, hominis causa: imo et caeli ipsius lumina, quae naturae incrementa praebent, tempora actionesque distinguunt, communibus omnium utilitatibus seruiunt, propter eundem condita manent in officio. Homo vero ipse ad agnitionem conditoris in lucem productus, et in sedem mundi ornatissimam, atque amplissimum domicilium collocatus est, ut rerum superarum spectaculo fruatur, sitque custos et possessor bonorum maximorum: sed non ingratus aut mutus atque stupidus, verum qui mente per haec omnia percurrens, consideratione ad gratiarum actionem se ipse excitet, et ad Dei agnitionen ac laudem instruat quamplurimos. Homines auten qui Deum esse sentiunt, eumque verentur, in coetum quendam certum vel animis vel corporibus collecti, Ecclesia nominari solent. Illa tamen ex Dei operibus intelligentia, cultusque ex timore profectus, nondum constituunt vere Ecclesiam. Etenim fuerunt multi, qui res illas admirabiles vi mentis atque ingenii inuestigarunt: quique et splendidissimum caeli volumen, et stellarum positus ratione sunt comple xi: tum varietatem naturae, quaeque in natura sunt rerum, acute perspexerunt: praeterea animalium multitudinen, ortus, formas, victum, remedia considerantes, esse aeternam et sapientissimam mentem dixerunt, cui originem, moderationem, incolumitatem rerum conditarum asscripserunt: quae mens omnia generans ac sustinens, ipsa immortalis, sempiterna, excellentissima, liberrima sit, summaeque potentiae ac bonitatis, cultu et veneratione dignissima. Quamuis autem isti viri acres et seduli investigatores fuerint, sintque ex operibus Dei multis et mirificis in aliquam notitiam adducti, Ecclesia tamen non fuerunt: naturae ductu et mentis sagacitate, quae Dei erga hominem voluntas, non assequebantur, neque de incorrupto eius cultu ab ullo certiores facti sunt. Ex qua dubitatione et inscitia superstitiones innumerabiles, et ceremoniae non modo Deo non gratae, sed nefariae plane et abominabiles, et maxime incertae omnibus temporibus atque locis excogitatae. Sapientiores, ut Chaldaei et Persae, ignen. Graeci et Romani reliqua pro numinibus habuerunt elementa. Lumina caelestia, Solem et Lunam adorarunt Medi, coluerunt Scythae: stellas et certa sidera Phoenices et Assyrii venerati sunt. Multi aut mortales aut metu potentiae territi, aut beneficiorum magnitudine allecti, hon ores supra homines hominibus tribuerunt: aras, lucos, flamines, sacrificia, templa dicarunt: et ii fere, qui cum animos exstingui cum corporibus crederent, Deum esse voluerunt id, quod nihil esse amplius, ipsi sensibus comprehenderent.

---

Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml.
