Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, VIctoriarum caelestium Liber primus. Triumphi, TRIUMPHUS V. ANGELUS FUGANS TERrore Syrios., lines 2.3.5.2.47-2.3.5.2.80
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.3.5.2.47-80
Unproofread scanNot analysed yet
Quique illi ausus erat petulante resistere lingua,
Et levia in summum fundere verba Deum:
In porta pedibus nitentum concidit alta,
Nec partae potuit pacis honore frui.
Hei mihi, nulla Deo pro munere gratia fertur,
Ioramus populum perdidit ipse suum.
Quique Deo laudes, Elisaei dicere vatis
Debuit, immundi templa Bahalis adit.
Innumera humanae cum sint incommoda vitae,
Pendendum unius de pietate Dei.
Ut nos atra fames, utque aspera bella fatigent,
Et positas rapiant ensis et hostis opes:
Abicienda tamen non est fiducia fortis,
Quae levat in mediis pectora maesta malis.
Fide Deo caeli, vatesque fideliter audi,
Assiduasque pia concipe mente preces.
Dum carpes dulcem tenebrosa nocte quietem,
Depulsa surget nube, serena dies.
Nudus es, ipse Deus nudum hostis veste fovebit:
Pauper es, illius fundo opulentus eris.
Si premet aegra fames, eius saturabere pane:
Si sitis, illius dolia, vina dabunt.
Sume animum, exspectaque Deum: nec terreat umquam,
Vis inimicorum te truculenta, nimis.
Impius ad folii strepitum trepidabit inanem,
Amittetque cito quas cumulavit opes.
Nam terrore suos Deus implet et implicat hostes,
Excutit et celso quod teuuere solo.
At nos turba Deo confisa, manebimus omnes,
Et dites erimus de bonitate Dei.
Ille gerit nostri curam: superosque ministros,
Qui nos conseruent, nostraque cuncta, dedit.
Turba prophana piis optatos surgere soles
Cernet, sed pressu est interitura gravi.