Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, VIctoriarum caelestium Liber II. Triumphi, TRIUMPHUS I. VIRGA MOSIS. MIRACULOsus Aegypti universae interitus., lines 2.4.1.2.47-2.4.1.2.86
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.4.1.2.47-86
Unproofread scanNot analysed yet
Inachiaque canem cum vacca culpat Anubim,
Datque in ridiculos aspera verba deos.
Interit Aegyptus, cantat praeconia Moses,
Feminea resonant tympana pulsa manu.
Castra fremunt plausu, vox multis nulla diebus
Muta fuit, celebri fertur honore Deus.
Illa superba animi periit vis, turba fidelis
Seruatur, siccum cui dedit aequor iter.
A primis serui peccati nascimur annis,
Mancipiumque feri daemonis omnis homo est:
Nos paradisiacis mendax qui exterminat hortis,
Quando eius nostra est vita necata dolo:
Femina cum vetitum decerpsit ab arbore pomum.
Porrexitque suo noxia mala viro.
Illa dies caeli miseros spoliavit honore.
Subiciens diro credula corda iugo.
Hei mihi, quos captis laqueos, quae vincla paravit,
Cum Babylon famulum pressit iniqua caput#
Unus homo nobis moriendo restituit rem,
Qui tamen ante fuit secula cuncta Deus.
Ille graves hominum casus, miserosque labores
Suscepit, patrios dum iacet ante pedes,
In se commissi derivans criminis iram,
Et laesi subiens iura severa Dei.
Ille suo nostram delevit sanguine culpam,
Atque salutari corda nouavit aqua.
Corruptam labem baptismatis abluit unda,
Amissum reddens quicquid honoris erat.
Nos per aquas tuti transivimus: inde renati,
Caelitibus iuncti rursus amore sumus.
Contritum caput est torti crudele draconis,
Nat Pharao in vasto piscibus esca mari.
Dux noster Christus devicto daemone, morte,
Peccato, patrias duxit ad ipse domos.
Lata canit meritos Ecclesia salua triumphos,
Et celebrat tempus grata per omne Deum.
Qui caelis residens, pronas clamantibus aures
Porrigit, et nostris ingemit ipse malis:
Ferre paratus opem miseris, frenare potentes
Fortis, et una hostes mergere clade suos.