Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, VIctoriarum caelestium Liber II. Triumphi, TRIUMPHUS II. BUCCINA IOSUAE. EXCIdium Hierichuntis.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.4.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
NUnides veniens tumidas Iordanis ad undas,
Ambulat intrepido per vada sicca pede.
Mox adiens clausis trepidantia moenia portis,
Spectat casuras Hierichuntis opes.
Buccina personuit septenis alta diebus,
Advenit optata septima luce dies.
Insonuere tubae, reboans ferit aethera clamor:
Moenia, et excelsae procubuere domus.
Armatum pavidam uulgus ruit omne per urbem,
Tollitur hostili virque puerque manu.
Nec prius exsertus vagina conditur ensis,
Omnia quam cespes corpora caesa tegat.
Caupona hospitii meritum capit unica pignus,
Et sedem in populo coepit habere Dei.
Una ruina solo totam hausit funditus urbem,
Vastavitque eius hostis et ignis opes.
Quid vis mutato Iordanes fluminis alueo,
Ad fontem versis quid've recurris aquis#
Omnia divino cedunt quae condita verbo,
Conditor haec nutu temperat ipse suo.
Nil prosunt clausis aerata repagula portis,
Et ruit omne, adamas ut liget illud, opus:
Cum tuba divini clarissima personat oris,
Clamantumque implent sidera voce preces.
Inque Deo ponit cum protectore salutem,
Et retinet, Dominum turba professa, fidem.
Tum desperatis nil prosunt hostibus enses,
Impia nec magnas arma tuentur opes.
Sola Rahab, quamuis infami obnoxia culpae,
Dum timet, et populi pars cupit esse Dei,
Hospita sanctorum, moresque exosa priores,
Eripit e media seque suosque nece.
Impia turba cadit, propriis confisa superbe
Viribus, et nullo damna levante perit.