Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, VIctoriarum caelestium Liber II. Triumphi, TRIUMPHUS V. PEDUM SAMGARI. CAEdes Philistaeorum.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.4.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
AEgyptii excutiens saevas dominantis habenas,
Promissum poscens Ephratidesque solum,
Iussus erat cunctas armis exscindere gentes:
Sed voci raro paruit ille Dei.
Cumque sibi partam iam crederet esse quietem,
Aspera gentilis suscitat arma furor.
Nulla philistaeo sed gens atrocior hoste,
Quinque ferox ducibus, fortibus alta viris.
Illa infusa plagis praedatrix forte propinquis,
Oppida vastavit caedibus, igne domos:
Atque greges vacuis abigens armentaque campis,
Inde abiit spoliis rursus onusta domum.
Anathides cernit dispersos Samgarus hostes,
Ut pavit patrios lata per arua boves.
In sua vota Deo gemitu precibusque vocato,
Fortis, ait, Domini est omnipotensque manus.
Arripiensque pedum quod pastorale gerebat,
Latronum fugiens fortiter agmen adit.
Sexcentos baculo, dictu mirabile, sternit:
Excutit et patria barbara vincla suae.
Nostra Deus variis castigat crimina poenis,
Ut legis faciat nos meminisse suae.
Vindice saepe manu patrium quatit ille flagellum,
Ne sinat in mores luxuriare malos.
Sed lethale tenet torpentia pectora frigus,
Quae secura suae prava salutis agunt.
Nec delicta prius miserae cognoscere vitae
Incipiunt, quam iam poena sit ante pedes.
Supplicium ipse tamen placatus mitigat omne,
Cum sceleris sontes paenituisse videt.
Nec partis hostes sinit exsultare triumphis,
Quos cursu in medio perdere saepe solet.
Viribus exiguis constat victoria: namque
Dextra Dei, populo virga pedumque suo.